| 1. | Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in caelum, dixit: “Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te, |
| 2. | sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. |
| 3. | Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum. |
| 4. | Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; |
| 5. | et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te. |
| 6. | Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. |
| 7. | Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt, |
| 8. | quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti. |
| 9. | Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt; |
| 10. | et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis. |
| 11. | Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. |
| 12. | Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. |
| 13. | Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. |
| 14. | Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. |
| 15. | Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. |
| 16. | De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. |
| 17. | Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. |
| 18. | Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; |
| 19. | et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. |
| 20. | Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, |
| 21. | ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. |
| 22. | Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; |
| 23. | ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti. |
| 24. | Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. |
| 25. | Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti; |
| 26. | et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis”. |