| 1. | Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. |
| 2. | Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat. |
| 3. | Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. |
| 4. | Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. |
| 5. | Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. |
| 6. | Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent. |
| 7. | Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis. |
| 8. | In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli. |
| 9. | Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea. |
| 10. | Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. |
| 11. | Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. |
| 12. | Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; |
| 13. | maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. |
| 14. | Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. |
| 15. | Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis. |
| 16. | Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. |
| 17. | Haec mando vobis, ut diligatis invicem. |
| 18. | Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. |
| 19. | Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. |
| 20. | Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. |
| 21. | Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me. |
| 22. | Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. |
| 23. | Qui me odit et Patrem meum odit. |
| 24. | Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. |
| 25. | Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”. |
| 26. | Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; |
| 27. | sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis. |