| 1. | Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite. |
| 2. | In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum? |
| 3. | Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis. |
| 4. | Et quo ego vado, scitis viam”. |
| 5. | Dicit ei Thomas: “Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire?”. |
| 6. | Dicit ei Iesus: “Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. |
| 7. | Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum”. |
| 8. | Dicit ei Philippus: “Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis”. |
| 9. | Dicit ei Iesus: “Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”? |
| 10. | Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua. |
| 11. | Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite. |
| 12. | Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. |
| 13. | Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio; |
| 14. | si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam. |
| 15. | Si diligitis me, mandata mea servabitis; |
| 16. | et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, |
| 17. | Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit. |
| 18. | Non relinquam vos orphanos; venio ad vos. |
| 19. | Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis. |
| 20. | In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. |
| 21. | Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum”. |
| 22. | Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: “Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo?”. |
| 23. | Respondit Iesus et dixit ei: “Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus; |
| 24. | qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris. |
| 25. | Haec locutus sum vobis apud vos manens. |
| 26. | Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis. |
| 27. | Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. |
| 28. | Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est. |
| 29. | Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis. |
| 30. | Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam; |
| 31. | sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. |