| 1. | Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. |
| 2. | Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis, |
| 3. | sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, |
| 4. | surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se. |
| 5. | Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. |
| 6. | Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: “Domine, tu mihi lavas pedes?”. |
| 7. | Respondit Iesus et dixit ei: “Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea”. |
| 8. | Dicit ei Petrus: “Non lavabis mihi pedes in aeternum!”. Respondit Iesus ei: “Si non lavero te, non habes partem mecum”. |
| 9. | Dicit ei Simon Petrus: “Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput!”. |
| 10. | Dicit ei Iesus: “Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes”. |
| 11. | Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “Non estis mundi omnes”. |
| 12. | Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: “Scitis quid fecerim vobis? |
| 13. | Vos vocatis me: “Magister” et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim. |
| 14. | Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. |
| 15. | Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis. |
| 16. | Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum. |
| 17. | Si haec scitis, beati estis, si facitis ea. |
| 18. | Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”. |
| 19. | Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. |
| 20. | Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit”. |
| 21. | Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me”. |
| 22. | Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. |
| 23. | Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. |
| 24. | Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: “Quis est, de quo dicit?”. |
| 25. | Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: “Domine, quis est?”. |
| 26. | Respondet Iesus: “Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero”. Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis. |
| 27. | Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “Quod facis, fac citius”. |
| 28. | Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei; |
| 29. | quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum”, aut egenis ut aliquid daret. |
| 30. | Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox. |
| 31. | Cum ergo exisset, dicit Iesus: “Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo; |
| 32. | si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum. |
| 33. | Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. |
| 34. | Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. |
| 35. | In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem”. |
| 36. | Dicit ei Simon Petrus: “Domine, quo vadis?”. Respondit Iesus: “Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea”. |
| 37. | Dicit ei Petrus: “Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam”. |
| 38. | Respondet Iesus: “Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges. |