| 1. | Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus. 2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. |
| 3. | Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. |
| 4. | Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus: |
| 5. | “Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis?”. |
| 6. | Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat. |
| 7. | Dixit ergo Iesus: “Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. |
| 8. | Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis”. |
| 9. | Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. |
| 10. | Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, |
| 11. | quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum. |
| 12. | In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam, |
| 13. | acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: “Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel!”. |
| 14. | Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est: |
| 15. | “Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae”. |
| 16. | Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. |
| 17. | Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis. |
| 18. | Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. |
| 19. | Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: “Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit!”. |
| 20. | Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo; |
| 21. | hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: “Domine, volumus Iesum videre”. |
| 22. | Venit Philippus et dicit Andreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu. |
| 23. | Iesus autem respondet eis dicens: “Venit hora, ut glorificetur Filius hominis. |
| 24. | Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. |
| 25. | Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam. |
| 26. | Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater. |
| 27. | Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc. |
| 28. | Pater, glorifica tuum nomen!”. Venit ergo vox de caelo: “Et glorificavi et iterum glorificabo”. |
| 29. | Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “Angelus ei locutus est”. |
| 30. | Respondit Iesus et dixit: “Non propter me vox haec facta est sed propter vos. |
| 31. | Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras; |
| 32. | et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum”. |
| 33. | Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus. |
| 34. | Respondit ergo ei turba: “Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis?”. |
| 35. | Dixit ergo eis Iesus: “Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. |
| 36. | Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis. |
| 37. | Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, |
| 38. | ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: “Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?”. |
| 39. | Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: |
| 40. | “Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos”. |
| 41. | Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo. |
| 42. | Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur; |
| 43. | dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. |
| 44. | Iesus autem clamavit et dixit: “Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me; |
| 45. | et, qui videt me, videt eum, qui misit me. |
| 46. | Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. |
| 47. | Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. |
| 48. | Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, |
| 49. | quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. |
| 50. | Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor”. |