| 1. | Erat autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius. |
| 2. | Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. |
| 3. | Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: “Domine, ecce, quem amas, infirmatur”. |
| 4. | Audiens autem Iesus dixit: “Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam”. |
| 5. | Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum. |
| 6. | Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus; |
| 7. | deinde post hoc dicit discipulis: “Eamus in Iudaeam iterum”. |
| 8. | Dicunt ei discipuli: “Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?”. |
| 9. | Respondit Iesus: “Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; |
| 10. | si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo”. |
| 11. | Haec ait et post hoc dicit eis: “Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum”. |
| 12. | Dixerunt ergo ei discipuli: “Domine, si dormit, salvus erit”. |
| 13. | Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. |
| 14. | Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: “Lazarus mortuus est, |
| 15. | et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum”. |
| 16. | Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: “Eamus et nos, ut moriamur cum eo!”. |
| 17. | Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. |
| 18. | Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim. |
| 19. | Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre. |
| 20. | Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. |
| 21. | Dixit ergo Martha ad Iesum: “Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus! |
| 22. | Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus”. |
| 23. | Dicit illi Iesus: “Resurget frater tuus”. |
| 24. | Dicit ei Martha: “Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die”. |
| 25. | Dixit ei Iesus: “Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; |
| 26. | et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?”. |
| 27. | Ait illi: “Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti”. |
| 28. | Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: “Magister adest et vocat te”. |
| 29. | Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum; |
| 30. | nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. |
| 31. | Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: “Vadit ad monumentum, ut ploret ibi”. |
| 32. | Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!”. |
| 33. | Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum |
| 34. | et dixit: “Ubi posuistis eum?”. Dicunt ei: “Domine, veni et vide”. |
| 35. | Lacrimatus est Iesus. |
| 36. | Dicebant ergo Iudaei: “Ecce quomodo amabat eum!”. |
| 37. | Quidam autem dixerunt ex ipsis: “Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur?”. |
| 38. | Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. |
| 39. | Ait Iesus: “Tollite lapidem!”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “Domine, iam foetet; quatriduanus enim est!”. |
| 40. | Dicit ei Iesus: “Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei?”. |
| 41. | Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: “Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. |
| 42. | Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti”. |
| 43. | Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: “Lazare, veni foras!”. |
| 44. | Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “Solvite eum et sinite eum abire”. |
| 45. | Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; |
| 46. | quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus. |
| 47. | Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? |
| 48. | Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem!”. |
| 49. | Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “Vos nescitis quidquam |
| 50. | nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat!”. |
| 51. | Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente |
| 52. | et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. |
| 53. | Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum. |
| 54. | Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis. |
| 55. | Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. |
| 56. | Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum?”. |
| 57. | Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. |