| 1. | “Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro;
|
| 2. | qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
|
| 3. | Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas.
|
| 4. | Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius;
|
| 5. | alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum”.
|
| 6. | Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.
|
| 7. | Dixit ergo iterum Iesus: “Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium.
|
| 8. | Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves.
|
| 9. | Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
|
| 10. | Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant.
|
| 11. | Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
|
| 12. | mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit —
|
| 13. | quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
|
| 14. | Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae,
|
| 15. | sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus.
|
| 16. | Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor.
|
| 17. | Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
|
| 18. | Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo”.
|
| 19. | Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.
|
| 20. | Dicebant autem multi ex ipsis: “Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis?”.
|
| 21. | Alii dicebant: “Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?”.
|
| 22. | Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat;
|
| 23. | et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
|
| 24. | Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: “Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam!”.
|
| 25. | Respondit eis Iesus: “Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.
|
| 26. | Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
|
| 27. | Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me;
|
| 28. | et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
|
| 29. | Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris.
|
| 30. | Ego et Pater unum sumus”.
|
| 31. | Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.
|
| 32. | Respondit eis Iesus: “Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis?”.
|
| 33. | Responderunt ei Iudaei: “De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum”.
|
| 34. | Respondit eis Iesus: “Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”.
|
| 35. | Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura,
|
| 36. | quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: “Blasphemas!”, quia dixi: Filius Dei sum?
|
| 37. | Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi;
|
| 38. | si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre”.
|
| 39. | Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
|
| 40. | Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic.
|
| 41. | Et multi venerunt ad eum et dicebant: “Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant”.
|
| 42. | Et multi crediderunt in eum illic.
|