| 1. | Haec sunt mandata et praecep ta atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam; |
| 2. | ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. |
| 3. | Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem. |
| 4. | Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est. |
| 5. | Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. |
| 6. | Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, |
| 7. | et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens; |
| 8. | et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos, |
| 9. | scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis. |
| 10. | Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas non aedificasti, |
| 11. | domos plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis et saturatus fueris, |
| 12. | cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis: |
| 13. | Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis. |
| 14. | Non ibitis post deos alienos, de diis gentium, quae in circuitu vestro sunt, |
| 15. | quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae. |
| 16. | Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa. |
| 17. | Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae praecepit tibi; |
| 18. | et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis, |
| 19. | ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus. |
| 20. | Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimonia haec et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster vobis?”, |
| 21. | dices ei: “Servi eramus pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti |
| 22. | fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro; |
| 23. | et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus nostris. |
| 24. | Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. |
| 25. | Eritque iustitia nobis, si custodierimus et fecerimus omnia mandata haec coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis”. |