| 1. | “Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei! |
| 2. | Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina. |
| 3. | Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro! |
| 4. | Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus. |
| 5. | Peccaverunt ei non filii eius in sordibus suis, generatio prava atque perversa. |
| 6. | Haeccine redditis Domino, popule stulte et insipiens? Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, ipse fecit et stabilivit te? |
| 7. | Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas; interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, maiores tuos, et dicent tibi. |
| 8. | Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel; |
| 9. | pars autem Domini populus eius, Iacob funiculus hereditatis eius. |
| 10. | Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et ululatu solitudinis; circumdedit eum et attendit et custodivit quasi pupillam oculi sui. |
| 11. | Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas. |
| 12. | Dominus solus dux eius fuit, et non erat cum eo deus alienus. |
| 13. | Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo, |
| 14. | butyrum de armento et lac de ovibus, cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircorum, cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum. |
| 15. | Incrassatus est dilectus et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Petra salutari suo. |
| 16. | Provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. |
| 17. | Immolaverunt daemonibus et non Deo, diis, quos ignorabant; novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres vestri. |
| 18. | Petram, quae te genuit, dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. |
| 19. | Vidit Dominus et sprevit, quia provocaverunt eum filii sui et filiae. |
| 20. | Et ait: “Abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum; generatio enim perversa est, et infideles filii. |
| 21. | Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. |
| 22. | Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni profundissima; devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta comburet. |
| 23. | Congregabo super eos mala et sagittas meas complebo in eis. |
| 24. | Consumentur fame et devorabuntur febri et peste amarissima; dentes bestiarum immittam in eos, cum veneno serpentium in pulvere. |
| 25. | Foris vastabit eos gladius, et intus pavor: iuvenem simul ac virginem, lactantem cum homine sene. |
| 26. | Dixi: Disperdam eos, cessare faciam ex hominibus memoriam eorum!, |
| 27. | sed arrogantiam inimicorum timui, ne superbirent hostes eorum et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia!'. |
| 28. | Gens enim absque consilio est et sine prudentia. |
| 29. | Utinam saperent et intellegerent haec ac novissima sua providerent! |
| 30. | Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem milia? Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos, et Dominus tradidit illos?”. |
| 31. | Non enim est petra eorum ut Petra nostra, et inimici nostri sunt iudices. |
| 32. | Vere de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae; uva eorum uva fellis et botri amarissimi; |
| 33. | fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile. |
| 34. | Nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis? |
| 35. | Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, in quo labetur pes eorum! Iuxta est dies perditionis, et adesse festinat sors eorum. |
| 36. | Iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur; videbit quod infirmata sit manus, et defecerint clausi ac liberati. |
| 37. | Et dicet: “Ubi sunt dii eorum, petra, in qua habebant fiduciam, |
| 38. | de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum? Surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant! |
| 39. | Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere. |
| 40. | Levabo ad caelum manum meam et dicam: Vivo ego in aeternum! |
| 41. | Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit iudicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis et his, qui oderunt me, retribuam. |
| 42. | Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes: de cruore occisorum et captivorum, de capite ducum inimici!”. |
| 43. | Laudate, gentes, populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes suos et propitius erit terrae populi sui”. |
| 44. | Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun; |
| 45. | complevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israel. |
| 46. | Et dixit ad eos: “Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa verba legis huius; |
| 47. | quia verbum non incassum vobis, sed est vita vestra: et in verbo hoc longo perseverabitis tempore in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredimini possidendam”. |
| 48. | Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens: |
| 49. | “Ascende in montem istum Abarim, in montem Nabo, qui est in terra Moab contra Iericho, et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam. |
| 50. | Et morere in monte, quem conscendens iungeris populo tuo, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus populo suo. |
| 51. | Quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Meribathcades deserti Sin, quia non sanctificastis me inter filios Israel. |
| 52. | E contra videbis terram et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israel”. |