| 1. | Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent, |
| 2. | et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos; |
| 3. | et ait ad illos: “Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. |
| 4. | Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite. |
| 5. | Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos”. |
| 6. | Egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique. |
| 7. | Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “Ioannes surrexit a mortuis”; |
| 8. | a quibusdam vero: “Elias apparuit”; ab aliis autem: “Propheta unus de antiquis surrexit”. |
| 9. | Et ait Herodes: “Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia?”. Et quaerebat videre eum. |
| 10. | Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida. |
| 11. | Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat. |
| 12. | Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus”. |
| 13. | Ait autem ad illos: “Vos date illis manducare”. At illi dixerunt: “Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas”. |
| 14. | Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos”. |
| 15. | Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes. |
| 16. | Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam. |
| 17. | Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. |
| 18. | Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: “Quem me dicunt esse turbae?”. |
| 19. | At illi responderunt et dixerunt: “Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit”. |
| 20. | Dixit autem illis: “Vos autem quem me esse dicitis?”. Respondens Petrus dixit: “Christum Dei”. |
| 21. | At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc, |
| 22. | dicens: “Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere”. |
| 23. | Dicebat autem ad omnes: “Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me. |
| 24. | Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam. |
| 25. | Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat? |
| 26. | Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum. |
| 27. | Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei”. |
| 28. | Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. |
| 29. | Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. |
| 30. | Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, |
| 31. | qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem. |
| 32. | Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo. |
| 33. | Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: “Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae”, nesciens quid diceret. |
| 34. | Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem. |
| 35. | Et vox facta est de nube dicens: “Hic est Filius meus electus; ipsum audite”. |
| 36. | Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant. |
| 37. | Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa. |
| 38. | Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi; |
| 39. | et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum; |
| 40. | et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt”. |
| 41. | Respondens autem Iesus dixit: “O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum”. |
| 42. | Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius. |
| 43. | Stupebant autem omnes in magnitudine Dei. Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos: |
| 44. | “Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum”. |
| 45. | At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo. |
| 46. | Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset. |
| 47. | At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se |
| 48. | et ait illis: “Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est”. |
| 49. | Respondens autem Ioannes dixit: “Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum”. |
| 50. | Et ait ad illum Iesus: “Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est”. |
| 51. | Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem, |
| 52. | et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi. |
| 53. | Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem. |
| 54. | Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos?”. |
| 55. | Et conversus increpavit illos. |
| 56. | Et ierunt in aliud castellum. |
| 57. | Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “Sequar te, quocumque ieris”. |
| 58. | Et ait illi Iesus: “Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet”. |
| 59. | Ait autem ad alterum: “Sequere me”. Ille autem dixit: “Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum”. |
| 60. | Dixitque ei Iesus: “Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei”. |
| 61. | Et ait alter: “Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt”. |
| 62. | Ait ad illum Iesus: “Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei”. |