| 1. | Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et ca stellum praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo |
| 2. | et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, |
| 3. | et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis. |
| 4. | Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: |
| 5. | “Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. |
| 6. | Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non habebat umorem. |
| 7. | Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. |
| 8. | Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum”. Haec dicens clamabat: “Qui habet aures audiendi, audiat”. |
| 9. | Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola. |
| 10. | Quibus ipse dixit: “Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant. |
| 11. | Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. |
| 12. | Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. |
| 13. | Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. |
| 14. | Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum. |
| 15. | Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia. |
| 16. | Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. |
| 17. | Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat. |
| 18. | Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo”. |
| 19. | Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba. |
| 20. | Et nuntiatum est illi: “Mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre”. |
| 21. | Qui respondens dixit ad eos: “Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt”. |
| 22. | Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: “Transfretemus trans stagnum”. Et ascenderunt. |
| 23. | Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur. |
| 24. | Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “Praeceptor, praeceptor, perimus!”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas. |
| 25. | Dixit autem illis: “Ubi est fides vestra?”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei?”. |
| 26. | Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est contra Galilaeam. |
| 27. | Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis. |
| 28. | Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: “Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas”. |
| 29. | Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta. |
| 30. | Interrogavit autem illum Iesus dicens: “Quod tibi nomen est?”. At ille dixit: “Legio”, quia intraverunt daemonia multa in eum. |
| 31. | Et rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent. |
| 32. | Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. |
| 33. | Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est. |
| 34. | Quod ut viderunt factum, qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas. |
| 35. | Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt. |
| 36. | Nuntiaverunt autem illis hi, qui viderant, quomodo sanus factus esset, qui a daemonio vexabatur. |
| 37. | Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est. |
| 38. | Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens: |
| 39. | “Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus”. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus. |
| 40. | Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum. |
| 41. | Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius, |
| 42. | quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur. |
| 43. | Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari; |
| 44. | accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius. |
| 45. | Et ait Iesus: “Quis est, qui me tetigit?”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt”. |
| 46. | At dixit Iesus: “Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse”. |
| 47. | Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit. |
| 48. | At ipse dixit illi: “Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace”. |
| 49. | Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: “Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum”. |
| 50. | Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: “Noli timere; crede tantum, et salva erit”. |
| 51. | Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem. |
| 52. | Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit”. |
| 53. | Et deridebant eum scientes quia mortua esset. |
| 54. | Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: “Puella, surge!”. |
| 55. | Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit illi dari manducare. |
| 56. | Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat. |