| 1. | Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum. |
| 2. | Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus. |
| 3. | Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius. |
| 4. | At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: “Dignus est, ut hoc illi praestes: |
| 5. | diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis”. |
| 6. | Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: “Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, |
| 7. | propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus. |
| 8. | Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. |
| 9. | Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni!”. |
| 10. | Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum. |
| 11. | Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. |
| 12. | Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. |
| 13. | Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: “Noli flere!”. |
| 14. | Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “Adulescens, tibi dico: Surge!”. |
| 15. | Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae. |
| 16. | Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “Propheta magnus surrexit in nobis” et: “Deus visitavit plebem suam”. |
| 17. | Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem. |
| 18. | Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. |
| 19. | Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?”. |
| 20. | Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?””. |
| 21. | In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum. |
| 22. | Et respondens dixit illis: “Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; |
| 23. | et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me”. |
| 24. | Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? |
| 25. | Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. |
| 26. | Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam. |
| 27. | Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”. |
| 28. | Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. |
| 29. | Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis; |
| 30. | pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. |
| 31. | Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt? |
| 32. | Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit: “Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis!”. |
| 33. | Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”; |
| 34. | venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”. |
| 35. | Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis”. |
| 36. | Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit. |
| 37. | Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti; |
| 38. | et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat. |
| 39. | Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est”. |
| 40. | Et respondens Iesus dixit ad illum: “Simon, habeo tibi aliquid dicere”. At ille ait: “Magister, dic”. |
| 41. | “Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. |
| 42. | Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum?”. |
| 43. | Respondens Simon dixit: “Aestimo quia is, cui plus donavit”. At ille dixit ei: “Recte iudicasti”. |
| 44. | Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. |
| 45. | Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. |
| 46. | Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. |
| 47. | Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit”. |
| 48. | Dixit autem ad illam: “Remissa sunt peccata tua”. |
| 49. | Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: “Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?”. |
| 50. | Dixit autem ad mulierem: “Fides tua te salvam fecit; vade in pace!”. |