| 1. | Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth |
| 2. | et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. |
| 3. | Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas. |
| 4. | Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “Duc in altum et laxate retia vestra in capturam”. |
| 5. | Et respondens Simon dixit: “Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia”. |
| 6. | Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum. |
| 7. | Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. |
| 8. | Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “Exi a me, quia homo peccator sum, Domine”. |
| 9. | Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; |
| 10. | similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: “Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens”. |
| 11. | Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum. |
| 12. | Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “Domine, si vis, potes me mundare”. |
| 13. | Et extendens manum tetigit illum dicens: “Volo, mundare!”; et confestim lepra discessit ab illo. |
| 14. | Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis”. |
| 15. | Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis; |
| 16. | ipse autem secedebat in desertis et orabat. |
| 17. | Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum. |
| 18. | Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. |
| 19. | Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum. |
| 20. | Quorum fidem ut vidit, dixit: “Homo, remittuntur tibi peccata tua”. |
| 21. | Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?”. |
| 22. | Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: “Quid cogitatis in cordibus vestris? |
| 23. | Quid est facilius, dicere: “Dimittuntur tibi peccata tua”, an dicere: “Surge et ambula”? |
| 24. | Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam”. |
| 25. | Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum. |
| 26. | Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: “Vidimus mirabilia hodie”. |
| 27. | Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: “Sequere me”. |
| 28. | Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. |
| 29. | Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. |
| 30. | Et murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?”. |
| 31. | Et respondens Iesus dixit ad illos: “Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. |
| 32. | Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam”. |
| 33. | At illi dixerunt ad eum: “Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt”. |
| 34. | Quibus Iesus ait: “Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? |
| 35. | Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus”. |
| 36. | Dicebat autem et similitudinem ad illos: “Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. |
| 37. | Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt; |
| 38. | sed vinum novum in utres novos mittendum est. |
| 39. | Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!””. |