| 1. | Anno autem quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, |
| 2. | sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto. |
| 3. | Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, |
| 4. | sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. |
| 5. | Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: |
| 6. | et videbit omnis caro salutare Dei”. |
| 7. | Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? |
| 8. | Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. |
| 9. | Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur”. |
| 10. | Et interrogabant eum turbae dicentes: “Quid ergo faciemus?”. |
| 11. | Respondens autem dicebat illis: “Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat”. |
| 12. | Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: “Magister, quid faciemus?”. |
| 13. | At ille dixit ad eos: “Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis”. |
| 14. | Interrogabant autem eum et milites dicentes: “Quid faciemus et nos?”. Et ait illis: “Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris”. |
| 15. | Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, |
| 16. | respondit Ioannes dicens omnibus: “Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; |
| 17. | cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili”. |
| 18. | Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum. |
| 19. | Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, |
| 20. | adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem in carcere. |
| 21. | Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum, |
| 22. | et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi”. |
| 23. | Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, |
| 24. | qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae, qui fuit Ioseph, |
| 25. | qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae, |
| 26. | qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda, |
| 27. | qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, |
| 28. | qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her, |
| 29. | qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, |
| 30. | qui fuit Simeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim, |
| 31. | qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, |
| 32. | qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, |
| 33. | qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae, |
| 34. | qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, |
| 35. | qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala, |
| 36. | qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, |
| 37. | qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, |
| 38. | qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. |