| 1. | Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. |
| 2. | Et invenerunt lapidem revolutum a monumento; |
| 3. | et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. |
| 4. | Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. |
| 5. | Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “Quid quaeritis viventem cum mortuis? |
| 6. | Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, |
| 7. | dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere””. |
| 8. | Et recordatae sunt verborum eius |
| 9. | et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus. |
| 10. | Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec. |
| 11. | Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. |
| 12. | Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat. |
| 13. | Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; |
| 14. | et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant. |
| 15. | Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; |
| 16. | oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. |
| 17. | Et ait ad illos: “Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes?”. Et steterunt tristes. |
| 18. | Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus?”. |
| 19. | Quibus ille dixit: “Quae?”. Et illi dixerunt ei: “De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; |
| 20. | et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. |
| 21. | Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. |
| 22. | Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum |
| 23. | et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. |
| 24. | Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt”. |
| 25. | Et ipse dixit ad eos: “O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae! |
| 26. | Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam?”. |
| 27. | Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. |
| 28. | Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. |
| 29. | Et coegerunt illum dicentes: “Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies”. Et intravit, ut maneret cum illis. |
| 30. | Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. |
| 31. | Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis. |
| 32. | Et dixerunt ad invicem: “Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas?”. |
| 33. | Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, |
| 34. | dicentes: “Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni”. |
| 35. | Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. |
| 36. | Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “Pax vobis!”. |
| 37. | Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. |
| 38. | Et dixit eis: “Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? |
| 39. | Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere”. |
| 40. | Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. |
| 41. | Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “Habetis hic aliquid, quod manducetur?”. |
| 42. | At illi obtulerunt ei partem piscis assi. |
| 43. | Et sumens, coram eis manducavit. |
| 44. | Et dixit ad eos: “Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”. |
| 45. | Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. |
| 46. | Et dixit eis: “Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, |
| 47. | et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. |
| 48. | Vos estis testes horum. |
| 49. | Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto”. |
| 50. | Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis. |
| 51. | Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. |
| 52. | Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno |
| 53. | et erant semper in templo benedicentes Deum. |