| 1. | Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum. |
| 2. | Coeperunt autem accusare illum dicentes: “Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse”. |
| 3. | Pilatus autem interrogavit eum dicens: “Tu es rex Iudaeorum?”. At ille respondens ait: “Tu dicis”. |
| 4. | Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: “Nihil invenio causae in hoc homine”. |
| 5. | At illi invalescebant dicentes: “Commovet populum docens per universam Iudaeam et in cipiens a Galilaea usque huc!”. |
| 6. | Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset; |
| 7. | et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. |
| 8. | Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. |
| 9. | Interrogabat autem illum multis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat. |
| 10. | Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. |
| 11. | Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. |
| 12. | Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem. |
| 13. | Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, |
| 14. | dixit ad illos: “Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis, |
| 15. | sed neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei. |
| 16. | Emendatum ergo illum dimittam”. |
| 17. | Exclamavit autem universa turba dicens: “Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam!”, |
| 18. | [] |
| 19. | qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. |
| 20. | Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum, |
| 21. | at illi succlamabant dicentes: “Crucifige, crucifige illum!”. |
| 22. | Ille autem tertio dixit ad illos: “Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam”. |
| 23. | At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. |
| 24. | Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum: |
| 25. | dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum. |
| 26. | Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. |
| 27. | Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum. |
| 28. | Conversus autem ad illas Iesus dixit: “Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, |
| 29. | quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”. |
| 30. | Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operite nos!”, |
| 31. | quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?”. |
| 32. | Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. |
| 33. | Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris. |
| 34. | Iesus autem dicebat: “Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes. |
| 35. | Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus!”. |
| 36. | Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi |
| 37. | et dicentes: “Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac!”. |
| 38. | Erat autem et superscriptio super illum: “Hic est rex Iudaeorum”. |
| 39. | Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: “Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos!”. |
| 40. | Respondens autem alter increpabat illum dicens: “Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? |
| 41. | Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit”. |
| 42. | Et dicebat: “Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum”. |
| 43. | Et dixit illi: “Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso”. |
| 44. | Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam, |
| 45. | et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. |
| 46. | Et clamans voce magna Iesus ait: “Pater, in manus tuas commendo spiritum meum”; et haec dicens exspiravit. |
| 47. | Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “Vere hic homo iustus erat!”. |
| 48. | Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. |
| 49. | Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes. |
| 50. | Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus |
| 51. | Chic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei, |
| 52. | hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu |
| 53. | et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. |
| 54. | Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat. |
| 55. | Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius; |
| 56. | et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. |