| 1. | Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha. |
| 2. | Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem. |
| 3. | Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim; |
| 4. | et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. |
| 5. | Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare. |
| 6. | Et spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba. |
| 7. | Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. |
| 8. | Et misit Petrum et Ioannem dicens: “Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus”. |
| 9. | At illi dixerunt ei: “Ubi vis paremus?”. |
| 10. | Et dixit ad eos: “Ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat. |
| 11. | Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. |
| 12. | Ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate”. |
| 13. | Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha. |
| 14. | Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo. |
| 15. | Et ait illis: “Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. |
| 16. | Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei”. |
| 17. | Et accepto calice, gratias egit et dixit: “Accipite hoc et dividite inter vos. |
| 18. | Dico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat”. |
| 19. | Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem”. |
| 20. | Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: “Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur. |
| 21. | Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa; |
| 22. | et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur!”. |
| 23. | Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset. |
| 24. | Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. |
| 25. | Dixit autem eis: “Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. |
| 26. | Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator. |
| 27. | Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. |
| 28. | Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis; |
| 29. | et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, |
| 30. | ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel. |
| 31. | Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; |
| 32. | ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos”. |
| 33. | Qui dixit ei: “Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire”. |
| 34. | Et ille dixit: “Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me”. |
| 35. | Et dixit eis: “Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?”. At illi dixerunt: “Nihil”. |
| 36. | Dixit ergo eis: “Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. |
| 37. | Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent”. |
| 38. | At illi dixerunt: “Domine, ecce gladii duo hic”. At ille dixit eis: “Satis est”. |
| 39. | Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. |
| 40. | Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: “Orate, ne intretis in tentationem”. |
| 41. | Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat |
| 42. | dicens: “Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat”. |
| 43. | Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. |
| 44. | Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. |
| 45. | Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia |
| 46. | et ait illis: “Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem”. |
| 47. | Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum. |
| 48. | Iesus autem dixit ei: “Iuda, osculo Filium hominis tradis?”. |
| 49. | Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt: “Domine, si percutimus in gladio?”. |
| 50. | Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram. |
| 51. | Respondens autem Iesus ait: “Sinite usque huc!”. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum. |
| 52. | Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: “Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? |
| 53. | Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum”. |
| 54. | Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe. |
| 55. | Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum. |
| 56. | Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit: |
| 57. | “Et hic cum illo erat!”. At ille negavit eum dicens: |
| 58. | “Mulier, non novi illum!”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “Et tu de illis es!”. Petrus vero ait: “O homo, non sum!”. |
| 59. | Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: “Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est!”. |
| 60. | Et ait Petrus: “Homo, nescio quid dicis!”. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. |
| 61. | Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis”. |
| 62. | Et egressus foras flevit amare. |
| 63. | Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes; |
| 64. | et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: “Prophetiza: Quis est, qui te percussit?”. |
| 65. | Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. |
| 66. | Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum |
| 67. | dicentes: “Si tu es Christus, dic nobis”. Et ait illis: “Si vobis dixero, non credetis; |
| 68. | si autem interrogavero, non respondebitis mihi. |
| 69. | Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei”. |
| 70. | Dixerunt autem omnes: “Tu ergo es Filius Dei?”. Qui ait ad illos: “Vos dicitis quia ego sum”. |
| 71. | At illi dixerunt: “Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius!”. |