| 1. | Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. |
| 2. | Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo |
| 3. | et dixit: “Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit. |
| 4. | Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit”. |
| 5. | Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit: |
| 6. | “Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur”. |
| 7. | Interrogaverunt autem illum dicentes: “Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient?”. |
| 8. | Qui dixit: “Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos. |
| 9. | Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis”. |
| 10. | Tunc dicebat illis: “Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; |
| 11. | et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt. |
| 12. | Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum; |
| 13. | continget autem vobis in testimonium. |
| 14. | Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis; |
| 15. | ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri. |
| 16. | Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis, |
| 17. | et eritis odio omnibus propter nomen meum. |
| 18. | Et capillus de capite vestro non peribit. |
| 19. | In patientia vestra possidebitis animas vestras. |
| 20. | Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. |
| 21. | Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam. |
| 22. | Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. |
| 23. | Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic, |
| 24. | et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. |
| 25. | Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, |
| 26. | arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur. |
| 27. | Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna. |
| 28. | His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra”. |
| 29. | Et dixit illis similitudinem: “Videte ficulneam et omnes arbores: |
| 30. | cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas. |
| 31. | Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. |
| 32. | Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. |
| 33. | Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. |
| 34. | Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; |
| 35. | tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. |
| 36. | Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis”. |
| 37. | Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. |
| 38. | Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. |