| 1. | Factum est autem, in diebus il lis exiit edictum a Caesare Au gusto, ut describeretur universus orbis. |
| 2. | Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. |
| 3. | Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. |
| 4. | Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, |
| 5. | ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. |
| 6. | Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, |
| 7. | et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio. |
| 8. | Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. |
| 9. | Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. |
| 10. | Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, |
| 11. | quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. |
| 12. | Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio”. |
| 13. | Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: |
| 14. | “Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis”. |
| 15. | Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: “Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis”. |
| 16. | Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. |
| 17. | Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc. |
| 18. | Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. |
| 19. | Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. |
| 20. | Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. |
| 21. | Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. |
| 22. | Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, |
| 23. | sicut scriptum est in lege Domini: “Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur”, |
| 24. | et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum. |
| 25. | Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; |
| 26. | et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. |
| 27. | Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, |
| 28. | et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit: |
| 29. | “Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, |
| 30. | quia viderunt oculi mei salutare tuum, |
| 31. | quod parasti ante faciem omnium populorum, |
| 32. | lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel”. |
| 33. | Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo. |
| 34. | Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur |
| 35. | — et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus cogitationes”. |
| 36. | Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua; |
| 37. | et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. |
| 38. | Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem. |
| 39. | Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. |
| 40. | Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum. |
| 41. | Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae. |
| 42. | Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi, |
| 43. | consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. |
| 44. | Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos; |
| 45. | et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. |
| 46. | Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos; |
| 47. | stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius. |
| 48. | Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater cius ad illum: “Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te”. |
| 49. | Et ait ad illos: “Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?”. |
| 50. | Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. |
| 51. | Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo. |
| 52. | Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines. |