| 1. | Et ingressus perambulabat Iericho. |
| 2. | Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives. |
| 3. | Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. |
| 4. | Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus. |
| 5. | Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere”. |
| 6. | Et festinans descendit et excepit illum gaudens. |
| 7. | Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: “Ad hominem peccatorem divertit!”. |
| 8. | Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum”. |
| 9. | Ait autem Iesus ad eum: “Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae; |
| 10. | venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat”. |
| 11. | Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. |
| 12. | Dixit ergo: “Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. |
| 13. | Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: “Negotiamini, dum venio”. |
| 14. | Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: “Nolumus hunc regnare super nos!”. |
| 15. | Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent. |
| 16. | Venit autem primus dicens: “Domine, mina tua decem minas acquisivit”. |
| 17. | Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”. |
| 18. | Et alter venit dicens: “Mina tua, domine, fecit quinque minas”. |
| 19. | Et huic ait: “Et tu esto supra quinque civitates”. |
| 20. | Et alter venit dicens: “Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario; |
| 21. | timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti”. |
| 22. | Dicit ei: “De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi? |
| 23. | Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud”. |
| 24. | Et adstantibus dixit: “Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet”. |
| 25. | Et dixerunt ei: “Domine, habet decem minas!”. |
| 26. | Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur. |
| 27. | Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me!”. |
| 28. | Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam. |
| 29. | Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos |
| 30. | dicens: “Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et adducite. |
| 31. | Et si quis vos interrogaverit: “Quare solvitis?”, sic dicetis: “Dominus eum necessarium habet””. |
| 32. | Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis. |
| 33. | Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: “Quid solvitis pullum?”. |
| 34. | At illi dixerunt: “Dominus eum necessarium habet”. |
| 35. | Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. |
| 36. | Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. |
| 37. | Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus |
| 38. | dicentes: “Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis!”. |
| 39. | Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: “Magister, increpa discipulos tuos!”. |
| 40. | Et respondens dixit: “Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides clamabunt!”. |
| 41. | Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam |
| 42. | dicens: “Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. |
| 43. | Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique |
| 44. | et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae”. |
| 45. | Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes |
| 46. | dicens illis: “Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum”. |
| 47. | Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere |
| 48. | et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum. |