| 1. | Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, |
| 2. | dicens: “Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur. |
| 3. | Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: “Vindica me de adversario meo”. |
| 4. | Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: “Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, |
| 5. | tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me””. |
| 6. | Ait autem Dominus: “Audite quid iudex iniquitatis dicit; |
| 7. | Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? |
| 8. | Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?”. |
| 9. | Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam: |
| 10. | “Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. |
| 11. | Pharisaeus stans haec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; |
| 12. | ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo”. |
| 13. | Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus, propitius esto mihi peccatori”. |
| 14. | Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur”. |
| 15. | Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos. |
| 16. | Iesus autem convocans illos dixit: “Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. |
| 17. | Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud”. |
| 18. | Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo?”. |
| 19. | Dixit autem ei Iesus: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. |
| 20. | Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem”. |
| 21. | Qui ait: “Haec omnia custodivi a iuventute”. |
| 22. | Quo audito, Iesus ait ei: “Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me”. |
| 23. | His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. |
| 24. | Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant. |
| 25. | Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei”. |
| 26. | Et dixerunt, qui audiebant: “Et quis potest salvus fieri?”. |
| 27. | Ait autem illis: “Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum”. |
| 28. | Ait autem Petrus: “Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te”. |
| 29. | Qui dixit eis: “Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei, |
| 30. | et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam”. |
| 31. | Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis: |
| 32. | tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur; |
| 33. | et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget”. |
| 34. | Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur. |
| 35. | Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. |
| 36. | Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. |
| 37. | Dixerunt autem ei: “Iesus Nazarenus transit”. |
| 38. | Et clamavit dicens: “Iesu, fili David, miserere mei!”. |
| 39. | Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”. |
| 40. | Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum: |
| 41. | “Quid tibi vis faciam?”. At ille dixit: “Domine, ut videam”. |
| 42. | Et Iesus dixit illi: “Respice! Fides tua te salvum fecit”. 43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. |