| 1. | Et ad discipulos suos ait: “Impossibile est ut non ve niant scandala; vae autem illi, per quem veniunt! |
| 2. | Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. |
| 3. | Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi; |
| 4. | et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: “Paenitet me”, dimittes illi”. |
| 5. | Et dixerunt apostoli Domino: “Adauge nobis fidem!”. |
| 6. | Dixit autem Dominus: “Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis. |
| 7. | Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”, |
| 8. | et non dicet ei: “Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes”? |
| 9. | Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt? |
| 10. | Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus””. |
| 11. | Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilaeam. |
| 12. | Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe |
| 13. | et levaverunt vocem dicentes: “Iesu praeceptor, miserere nostri!”. |
| 14. | Quos ut vidit, dixit: “Ite, ostendite vos sacerdotibus”. Et factum est, dum irent, mundati sunt. |
| 15. | Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum |
| 16. | et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus. |
| 17. | Respondens autem Iesus dixit: “Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? |
| 18. | Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena?”. |
| 19. | Et ait illi: “Surge, vade; fides tua te salvum fecit”. |
| 20. | Interrogatus autem a pharisaeis: “Quando venit regnum Dei?”, respondit eis et dixit: “Non venit regnum Dei cum observatione, |
| 21. | neque dicent: “Ecce hic” aut: “Illic”; ecce enim regnum Dei intra vos est”. |
| 22. | Et ait ad discipulos: “Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis. |
| 23. | Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; nolite ire neque sectemini. |
| 24. | Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. |
| 25. | Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac. |
| 26. | Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: |
| 27. | edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes. |
| 28. | Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant; |
| 29. | qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit. |
| 30. | Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. |
| 31. | In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro. |
| 32. | Memores estote uxoris Lot. |
| 33. | Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. |
| 34. | Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; |
| 35. | duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur”. |
| 36. | Respondentes dicunt illi: “Ubi, Domine?”. Qui dixit eis: “Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae”. |
| 37. | [] |