| 1. | Dicebat autem et ad disci pulos: “Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. |
| 2. | Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”. |
| 3. | Ait autem vilicus intra se: “Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. |
| 4. | Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas”. |
| 5. | Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: “Quantum debes domino meo?”. |
| 6. | At ille dixit: “Centum cados olei”. Dixitque illi: “Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta”. |
| 7. | Deinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?”. Qui ait: “Centum coros tritici”. Ait illi: “Accipe litteras tuas et scribe octoginta”. |
| 8. | Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. |
| 9. | Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula. |
| 10. | Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et, qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. |
| 11. | Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis? |
| 12. | Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? |
| 13. | Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae”. |
| 14. | Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum. |
| 15. | Et ait illis: “Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. |
| 16. | Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. |
| 17. | Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere. |
| 18. | Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur. |
| 19. | Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide. |
| 20. | Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus |
| 21. | et cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius. |
| 22. | Factum est autem ut moreretur pauper et portaretur ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est. |
| 23. | Et in inferno elevans oculos suos, cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius. |
| 24. | Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”. |
| 25. | At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. |
| 26. | Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeare”. |
| 27. | Et ait: “Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei |
| 28. | — habeo enim quinque fratres — ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum”. |
| 29. | Ait autem Abraham: “Habent Moysen et Prophetas; audiant illos”. |
| 30. | At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”. |
| 31. | Ait autem illi: “Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent””. |