| 1. | Et factum est, cum intraret in domum cuiusdam princi pis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. |
| 2. | Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. |
| 3. | Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: “Licet sabbato curare an non?”. |
| 4. | At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit. |
| 5. | Et ad illos dixit: “Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?”. |
| 6. | Et non poterant ad haec respondere illi. |
| 7. | Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: |
| 8. | “Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, |
| 9. | et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: “Da huic locum”; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. |
| 10. | Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. |
| 11. | Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur”. |
| 12. | Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. |
| 13. | Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; |
| 14. | et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum”. |
| 15. | Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: “Beatus, qui manducabit panem in regno Dei”. |
| 16. | At ipse dixit ei: “Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos; |
| 17. | et misit servum suum hora cenae dicere invitatis: “Venite, quia iam paratum est”. |
| 18. | Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: “Villam emi et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum”. |
| 19. | Et alter dixit: “Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum”. |
| 20. | Et alius dixit: “Uxorem duxi et ideo non possum venire”. |
| 21. | Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: “Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc”. |
| 22. | Et ait servus: “Domine, factum est, ut imperasti, et adhuc locus est”. |
| 23. | Et ait dominus servo: “Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. |
| 24. | Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam””. |
| 25. | Ibant autem turbae multae cum eo; et conversus dixit ad illos: |
| 26. | “Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus. |
| 27. | Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus. |
| 28. | Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? |
| 29. | Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei |
| 30. | dicentes: “Hic homo coepit aedificare et non potuit consummare”. |
| 31. | Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? |
| 32. | Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt. |
| 33. | Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus. |
| 34. | Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur? |
| 35. | Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat”. |