| 1. | Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos”. |
| 2. | Et ait illis: “Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum; |
| 3. | panem nostrum cotidianum da nobis cotidie, |
| 4. | et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem”. |
| 5. | Et ait ad illos: “Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes, |
| 6. | quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum”; |
| 7. | et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”. |
| 8. | Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios. |
| 9. | Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. |
| 10. | Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. |
| 11. | Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? |
| 12. | Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? |
| 13. | Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se”. |
| 14. | Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae; |
| 15. | quidam autem ex eis dixerunt: “In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia”. |
| 16. | Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo. |
| 17. | Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. |
| 18. | Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia. |
| 19. | Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. |
| 20. | Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. |
| 21. | Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet; |
| 22. | si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. |
| 23. | Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit. |
| 24. | Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”. 25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam. |
| 26. | Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus”. |
| 27. | Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti!”. |
| 28. | At ille dixit: “Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt!”. |
| 29. | Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae. |
| 30. | Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. |
| 31. | Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. |
| 32. | Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic. |
| 33. | Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. |
| 34. | Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. |
| 35. | Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. |
| 36. | Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te”. |
| 37. | Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. |
| 38. | Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium. |
| 39. | Et ait Dominus ad illum: “Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. |
| 40. | Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? |
| 41. | Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. |
| 42. | Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere. |
| 43. | Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro! |
| 44. | Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt!”. |
| 45. | Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis”. |
| 46. | At ille ait: “Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! |
| 47. | Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos! |
| 48. | Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis. |
| 49. | Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, |
| 50. | ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, |
| 51. | a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione. |
| 52. | Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis”. |
| 53. | Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis |
| 54. | insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius. |