| 1. | Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. |
| 2. | Et dicebat illis: “Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. |
| 3. | Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. |
| 4. | Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis. |
| 5. | In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”. |
| 6. | Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. |
| 7. | In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. |
| 8. | Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis, |
| 9. | et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”. |
| 10. | In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite: |
| 11. | “Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei”. |
| 12. | Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. |
| 13. | Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent. |
| 14. | Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis. |
| 15. | Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris! |
| 16. | Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit”. |
| 17. | Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo!”. |
| 18. | Et ait illis: “Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem. |
| 19. | Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. |
| 20. | Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis”. |
| 21. | In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. |
| 22. | Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare”. |
| 23. | Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “Beati oculi, qui vident, quae videtis. |
| 24. | Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt”. |
| 25. | Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?”. |
| 26. | At ille dixit ad eum: “In Lege quid scriptum est? Quomodo legis?”. |
| 27. | Ille autem respondens dixit: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum”. |
| 28. | Dixitque illi: “Recte respondisti; hoc fac et vives”. |
| 29. | Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “Et quis est meus proximus?”. |
| 30. | Suscipiens autem Iesus dixit: “Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. |
| 31. | Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit; |
| 32. | similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit. |
| 33. | Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est, |
| 34. | et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. |
| 35. | Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”. |
| 36. | Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?”. |
| 37. | At ille dixit: “Qui fecit misericordiam in illum”. Et ait illi Iesus: “Vade et tu fac similiter”. |
| 38. | Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum. |
| 39. | Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. |
| 40. | Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet”. |
| 41. | Et respondens dixit illi Dominus: “Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima, |
| 42. | porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea”. |