| 1. | Et dicebat illis: “Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute”. |
| 2. | Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; |
| 3. | et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere. |
| 4. | Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu. |
| 5. | Et respondens Petrus ait Iesu: “Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”. |
| 6. | Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti. |
| 7. | Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “Hic est Filius meus dilectus; audite illum”. |
| 8. | Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. |
| 9. | Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. |
| 10. | Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “a mortuis resurgere”. |
| 11. | Et interrogabant eum dicentes: “Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum?”. |
| 12. | Qui ait illis: “Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur? |
| 13. | Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo”. |
| 14. | Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. |
| 15. | Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum. |
| 16. | Et interrogavit eos: “Quid inter vos conquiritis?”. |
| 17. | Et respondit ei unus de turba: “Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum; |
| 18. | et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt”. |
| 19. | Qui respondens eis dicit: “O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me”. |
| 20. | Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans. |
| 21. | Et interrogavit patrem eius: “Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit?”. At ille ait: “Ab infantia; |
| 22. | et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri”. |
| 23. | Iesus autem ait illi: ““Si potes!”. Omnia possibilia credenti”. |
| 24. | Et continuo exclamans pater pueri aiebat: “Credo; adiuva incredulitatem meam”. |
| 25. | Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum”. |
| 26. | Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: “Mortuus est!”. |
| 27. | Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit. |
| 28. | Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “Quare nos non potuimus eicere eum?”. |
| 29. | Et dixit illis: “Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione”. |
| 30. | Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire. |
| 31. | Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget”. |
| 32. | At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare. |
| 33. | Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “Quid in via tractabatis?”. |
| 34. | At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior. |
| 35. | Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister”. |
| 36. | Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis: |
| 37. | “Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit”. |
| 38. | Dixit illi Ioannes: “Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos”. |
| 39. | Iesus autem ait: “Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; |
| 40. | qui enim non est adversum nos, pro nobis est. |
| 41. | Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam. |
| 42. | Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur. |
| 43. | Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem. |
| 44. | Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam. |
| 45. | [] |
| 46. | Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam, |
| 47. | [] |
| 48. | ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur; |
| 49. | omnis enim igne salietur. |
| 50. | Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos”. |