| 1. | In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: |
| 2. | “Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent; |
| 3. | et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt”. |
| 4. | Et responderunt ei discipuli sui: “Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine?”. |
| 5. | Et interrogabat eos: “Quot panes habetis?”. Qui dixerunt: “Septem”. |
| 6. | Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae. |
| 7. | Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi. |
| 8. | Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas. |
| 9. | Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos. |
| 10. | Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha. |
| 11. | Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. |
| 12. | Et ingemiscens spiritu suo ait: “Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum”. |
| 13. | Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum. |
| 14. | Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi. |
| 15. | Et praecipiebat eis dicens: “Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis!”. |
| 16. | Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent. |
| 17. | Quo cognito, ait illis: “Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum? |
| 18. | Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini, |
| 19. | quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis?”. Dicunt ei: “Duodecim”. |
| 20. | “Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis?”. Et dicunt ei: “Septem”. |
| 21. | Et dicebat eis: “Nondum intellegitis?”. |
| 22. | Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat. |
| 23. | Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “Vides aliquid?”. |
| 24. | Et aspiciens dicebat: “Video homines, quia velut arbores video ambulantes”. |
| 25. | Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia. |
| 26. | Et misit illum in domum suam dicens: “Nec in vicum introieris”. |
| 27. | Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: “Quem me dicunt esse homines?”. |
| 28. | Qui responderunt illi dicentcs: “Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis”. |
| 29. | Et ipse interrogabat eos: “Vos vero quem me dicitis esse?”. Respondens Petrus ait ei: “Tu es Christus”. |
| 30. | Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. |
| 31. | Et coepit docere illos: “Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere”; |
| 32. | et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum. |
| 33. | Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum”. |
| 34. | Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. |
| 35. | Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. |
| 36. | Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae? |
| 37. | Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua? |
| 38. | Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis”. |