| 1. | Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis; |
| 2. | et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes |
| 3. | — pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; |
| 4. | et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum — |
| 5. | et interrogant eum pharisaei et scribae: “Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?”. |
| 6. | At ille dixit eis: “Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; |
| 7. | in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum”. |
| 8. | Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum”. |
| 9. | Et dicebat illis: “Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. |
| 10. | Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur”; |
| 11. | vos autem dicitis: “Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit”, |
| 12. | ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri |
| 13. | rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis”. |
| 14. | Et advocata iterum turba, dicebat illis: “Audite me, omnes, et intellegite: |
| 15. | Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem!”. |
| 16. | Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. |
| 17. | [] |
| 18. | Et ait illis: “Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, |
| 19. | quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit?”, purgans omnes escas. |
| 20. | Dicebat autem: “Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; |
| 21. | ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia, |
| 22. | adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: |
| 23. | omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem”. |
| 24. | Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere. |
| 25. | Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius. |
| 26. | Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius. |
| 27. | Et dicebat illi: “Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis”. |
| 28. | At illa respondit et dicit ei: “Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum”. |
| 29. | Et ait illi: “Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua”. |
| 30. | Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse. |
| 31. | Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. |
| 32. | Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum. |
| 33. | Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius |
| 34. | et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: “Effetha”, quod est: “Adaperire”. |
| 35. | Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. |
| 36. | Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant. |
| 37. | Et eo amplius admirabantur dicentes: “Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui!”. |