| 1. | Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum discipuli sui. |
| 2. | Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? |
| 3. | Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt?”. Et scandalizabantur in illo. |
| 4. | Et dicebat eis Iesus: “Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua”. |
| 5. | Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit; |
| 6. | et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens. |
| 7. | Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos; |
| 8. | et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes, |
| 9. | sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis. |
| 10. | Et dicebat eis: “Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde. |
| 11. | Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis”. |
| 12. | Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; |
| 13. | et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant. |
| 14. | Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo”. |
| 15. | Alii autem dicebant: “Elias est”. Alii vero dicebant: “Propheta est, quasi unus ex prophetis”. |
| 16. | Quo audito, Herodes aiebat: “Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit!”. |
| 17. | Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. |
| 18. | Dicebat enim Ioannes Herodi: “Non licet tibi habere uxorem fratris tui”. |
| 19. | Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: |
| 20. | Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. |
| 21. | Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, |
| 22. | cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “Pete a me, quod vis, et dabo tibi”. |
| 23. | Et iuravit illi multum: “Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei”. |
| 24. | Quae cum exisset, dixit matri suae: “Quid petam?”. At illa dixit: “Caput Ioannis Baptistae”. |
| 25. | Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae”. |
| 26. | Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere; |
| 27. | et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere |
| 28. | et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae. |
| 29. | Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento. |
| 30. | Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant. |
| 31. | Et ait illis: “Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant. |
| 32. | Et abierunt in navi in desertum locum seorsum. |
| 33. | Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos. |
| 34. | Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. |
| 35. | Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “Desertus est locus hic, et hora iam est multa; |
| 36. | dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent”. |
| 37. | Respondens autem ait illis: “Date illis vos manducare”. Et dicunt ei: “Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare?”. |
| 38. | Et dicit eis: “Quot panes habetis? Ite, videte”. Et cum cognovissent, dicunt: “Quinque et duos pisces”. |
| 39. | Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum. |
| 40. | Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos. |
| 41. | Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. |
| 42. | Et manducaverunt omnes et saturati sunt; |
| 43. | et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus. |
| 44. | Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum. |
| 45. | Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. |
| 46. | Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. |
| 47. | Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. |
| 48. | Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos. |
| 49. | At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt; |
| 50. | omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “Confidite, ego sum; nolite timere!”. |
| 51. | Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant; |
| 52. | non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum. |
| 53. | Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt. |
| 54. | Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum |
| 55. | et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. |
| 56. | Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant. |