| 1. | Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant. |
| 2. | Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua: |
| 3. | “Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum. |
| 4. | Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud. |
| 5. | Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae; |
| 6. | et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit. |
| 7. | Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. |
| 8. | Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum”. |
| 9. | Et dicebat: “Qui habet aures audiendi, audiat”. |
| 10. | Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas. |
| 11. | Et dicebat eis: “Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, |
| 12. | ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis”. |
| 13. | Et ait illis: “Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis? |
| 14. | Qui seminat, verbum seminat. |
| 15. | Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos. |
| 16. | Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud |
| 17. | et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. |
| 18. | Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt, |
| 19. | et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. |
| 20. | Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum”. |
| 21. | Et dicebat illis: “Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? |
| 22. | Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat. |
| 23. | Si quis habet aures audiendi, audiat”. |
| 24. | Et dicebat illis: “Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis. |
| 25. | Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo”. |
| 26. | Et dicebat: “Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram |
| 27. | et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille. |
| 28. | Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. |
| 29. | Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis”. |
| 30. | Et dicebat: “Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud? |
| 31. | Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra; |
| 32. | et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare”. |
| 33. | Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire; |
| 34. | sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. |
| 35. | Et ait illis illa die, cum sero esset factum: “Transeamus contra”. |
| 36. | Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliae naves erant cum illo. |
| 37. | Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis. |
| 38. | Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: “Magister, non ad te pertinet quia perimus?”. |
| 39. | Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: “Tace, obmutesce!”. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna. |
| 40. | Et ait illis: “Quid timidi estis? Necdum habetis fidem?”. |
| 41. | Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: “Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei?”. |