| 1. | Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam; |
| 2. | et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum. |
| 3. | Et ait homini habenti manum aridam: “Surge in medium”. |
| 4. | Et dicit eis: “Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere?”. At illi tacebant. |
| 5. | Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: “Extende manum”. Et extendit, et restituta est manus eius. |
| 6. | Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. |
| 7. | Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea |
| 8. | et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum. |
| 9. | Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne comprimerent eum. |
| 10. | Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. |
| 11. | Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: “Tu es Filius Dei!”. |
| 12. | Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. |
| 13. | Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. |
| 14. | Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare |
| 15. | habentes potestatem eiciendi daemonia: |
| 16. | et imposuit Simoni nomen Petrum; |
| 17. | et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui; |
| 18. | et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum |
| 19. | et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum. |
| 20. | Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. |
| 21. | Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: “In furorem versus est”. |
| 22. | Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “Beelzebul habet” et: “In principe daemonum eicit daemonia”. |
| 23. | Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: “Quomodo potest Satanas Satanam eicere? |
| 24. | Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; |
| 25. | et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. |
| 26. | Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet. |
| 27. | Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet. |
| 28. | Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint; |
| 29. | qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti”. |
| 30. | Quoniam dicebant: “Spiritum immundum habet”. |
| 31. | Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum. |
| 32. | Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: “Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te”. |
| 33. | Et respondens eis ait: “Quae est mater mea et fratres mei?”. |
| 34. | Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: “Ecce mater mea et fratres mei. |
| 35. | Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est”. |