| 1. | Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. |
| 2. | Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. |
| 3. | Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. |
| 4. | Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. |
| 5. | Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “Fili, dimittuntur peccata tua”. |
| 6. | Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: |
| 7. | “Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?”. |
| 8. | Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “Quid ista cogitatis in cordibus vestris? |
| 9. | Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”? |
| 10. | Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico - : |
| 11. | Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam”. |
| 12. | Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “Numquam sic vidimus!”. |
| 13. | Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. |
| 14. | Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. |
| 15. | Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum. |
| 16. | Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducat?”. |
| 17. | Et Iesus hoc audito ait illis: “Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores”. |
| 18. | Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?”. |
| 19. | Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; |
| 20. | venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die. |
| 21. | Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit. |
| 22. | Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos”. |
| 23. | Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas. |
| 24. | Pharisaei autem dicebant ei: “Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet?”. |
| 25. | Et ait illis: “Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? |
| 26. | Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant?”. |
| 27. | Et dicebat eis: “Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; |
| 28. | itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati”. |