| 1. | Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum. |
| 2. | Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. |
| 3. | Et dicebant ad invicem: “Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?”. |
| 4. | Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde. |
| 5. | Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. |
| 6. | Qui dicit illis: “Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum. |
| 7. | Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis””. |
| 8. | Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim. |
| 9. | Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia. |
| 10. | Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus; |
| 11. | et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. |
| 12. | Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam; |
| 13. | et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt. |
| 14. | Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant. |
| 15. | Et dixit eis: “Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. |
| 16. | Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. |
| 17. | Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, |
| 18. | serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt”. |
| 19. | Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. |
| 20. | Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis. |