| 1. | Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent; |
| 2. | dicebant enim: “Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi”. |
| 3. | Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius. |
| 4. | Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “Ut quid perditio ista unguenti facta est? |
| 5. | Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus”. Et fremebant in eam. |
| 6. | Iesus autem dixit: “Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. |
| 7. | Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis. |
| 8. | Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. |
| 9. | Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius”. |
| 10. | Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. |
| 11. | Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. |
| 12. | Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha?”. |
| 13. | Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: “Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum |
| 14. | et, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. |
| 15. | Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis”. |
| 16. | Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. |
| 17. | Et vespere facto, venit cum Duodecim. |
| 18. | Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum”. |
| 19. | Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: “Numquid ego?”. |
| 20. | Qui ait illis: “Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino. |
| 21. | Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille”. |
| 22. | Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “Sumite: hoc est corpus meum”. |
| 23. | Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes. |
| 24. | Et ait illis: “Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur. |
| 25. | Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei”. |
| 26. | Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum. |
| 27. | Et ait eis Iesus: “Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”. |
| 28. | Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam”. |
| 29. | Petrus autem ait ei: “Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego”. |
| 30. | Et ait illi Iesus: “Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus”. |
| 31. | At ille amplius loquebatur: “Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo”. Similiter autem et omnes dicebant. |
| 32. | Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “Sedete hic, donec orem”. |
| 33. | Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere; |
| 34. | et ait illis: “Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate”. |
| 35. | Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora; |
| 36. | et dicebat: “Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu”. |
| 37. | Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: “Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? |
| 38. | Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma”. |
| 39. | Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens. |
| 40. | Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei. |
| 41. | Et venit tertio et ait illis: “Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum. |
| 42. | Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est”. |
| 43. | Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus. |
| 44. | Dederat autem traditor eius signum eis dicens: “Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute”. |
| 45. | Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: “Rabbi”; et osculatus est eum. |
| 46. | At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum. |
| 47. | Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam. |
| 48. | Et respondens Iesus ait illis: “Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? |
| 49. | Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae”. |
| 50. | Et relinquentes eum omnes fugerunt. |
| 51. | Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum; |
| 52. | at ille, reiecta sindone, nudus profugit. |
| 53. | Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae. |
| 54. | Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. |
| 55. | Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant. |
| 56. | Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant. |
| 57. | Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes: |
| 58. | “Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo””. |
| 59. | Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum. |
| 60. | Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: “Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te?”. |
| 61. | Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “Tu es Christus filius Benedicti?”. |
| 62. | Iesus autem dixit: “Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli”. |
| 63. | Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: “Quid adhuc necessarii sunt nobis testes? |
| 64. | Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur?”. Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. |
| 65. | Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: “Prophetiza”; et ministri alapis eum caedebant. |
| 66. | Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis |
| 67. | et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: “Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras!”. |
| 68. | At ille negavit dicens: “Neque scio neque novi quid tu dicas!”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. |
| 69. | Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “Hic ex illis est!”. |
| 70. | At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: “Vere ex illis es, nam et Galilaeus es”. |
| 71. | Ille autem coepit anathematizare et iurare: “Nescio hominem istum, quem dicitis!”. |
| 72. | Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis”. Et coepit flere. |