| 1. | Et coepit illis in parabolis loqui: “Vineam pastinavit ho mo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. |
| 2. | Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae; |
| 3. | qui apprehensum eum caeciderunt et dimiserunt vacuum. |
| 4. | Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt. |
| 5. | Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. |
| 6. | Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: “Reverebuntur filium meum”. |
| 7. | Coloni autem illi dixerunt ad invicem: “Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas”. |
| 8. | Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam. |
| 9. | Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. |
| 10. | Nec Scripturam hanc legistis: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; |
| 11. | a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris”?”. |
| 12. | Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. |
| 13. | Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in verbo. |
| 14. | Qui venientes dicunt ei: “Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus?”. |
| 15. | Qui sciens versutiam eorum ait illis: “Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam”. |
| 16. | At illi attulerunt. Et ait illis: “Cuius est imago haec et inscriptio?”. Illi autem dixerunt ei: “Caesaris”. |
| 17. | Iesus autem dixit illis: “Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo”. Et mirabantur super eo. |
| 18. | Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes: |
| 19. | “Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo. |
| 20. | Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen; |
| 21. | et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter; |
| 22. | et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. |
| 23. | In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem”. |
| 24. | Ait illis Iesus: “Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? |
| 25. | Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. |
| 26. | De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? |
| 27. | Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis”. |
| 28. | Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: “Quod est primum omnium mandatum?”. |
| 29. | Iesus respondit: “Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, |
| 30. | et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua”. |
| 31. | Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est”. |
| 32. | Et ait illi scriba: “Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unus est, et non est alius praeter eum; |
| 33. | et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine” et: “Diligere proximum tamquam seipsum” maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis”. |
| 34. | Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: “Non es longe a regno Dei”. Et nemo iam audebat eum interrogare. |
| 35. | Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David? |
| 36. | Ipse David dixit in Spiritu Sancto: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”. |
| 37. | Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius?”. Et multa turba eum libenter audiebat. |
| 38. | Et dicebat in doctrina sua: “Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro |
| 39. | et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis; |
| 40. | qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium”. |
| 41. | Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa. |
| 42. | Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. |
| 43. | Et convocans discipulos suos ait illis: “Amen dico vobis: Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium: |
| 44. | Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum”. |