| 1. | Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis |
| 2. | et ait illis: “Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite. |
| 3. | Et si quis vobis dixerit: “Quid facitis hoc?”, dicite: “Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc””. |
| 4. | Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum. |
| 5. | Et quidam de illic stantibus dicebant illis: “Quid facitis solventes pullum?”. |
| 6. | Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis. |
| 7. | Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum. |
| 8. | Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris. |
| 9. | Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: “Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini! |
| 10. | Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis!”. |
| 11. | Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim. |
| 12. | Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit. |
| 13. | Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. |
| 14. | Et respondens dixit ei: “Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet”. Et audiebant discipuli eius. |
| 15. | Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit; |
| 16. | et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum. |
| 17. | Et docebat dicens eis: “Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum”. |
| 18. | Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. |
| 19. | Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate. |
| 20. | Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. |
| 21. | Et recordatus Petrus dicit ei: “Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit”. |
| 22. | Et respondens Iesus ait illis: “Habete fidem Dei! |
| 23. | Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. |
| 24. | Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis. |
| 25. | Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra”. |
| 26. | Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores |
| 27. | [] |
| 28. | et dicebant illi: “In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias?”. |
| 29. | Iesus autem ait illis: “Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam: |
| 30. | Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi”. |
| 31. | At illi cogitabant secum dicentes: “Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare ergo non credidistis ei?”; |
| 32. | si autem dixerimus: “Ex hominibus?””. Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. |
| 33. | Et respondentes dicunt Iesu: “Nescimus”. Et Iesus ait illis: “Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam”. |