| 1. | Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos. |
| 2. | Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. |
| 3. | At ille respondens dixit eis: “Quid vobis praecepit Moyses?”. |
| 4. | Qui dixerunt: “Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere”. |
| 5. | Iesus autem ait eis: “Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. |
| 6. | Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos. |
| 7. | Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam, |
| 8. | et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. |
| 9. | Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet”. |
| 10. | Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. |
| 11. | Et dicit illis: “Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; |
| 12. | et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur”. |
| 13. | Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis. |
| 14. | At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. |
| 15. | Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud”. |
| 16. | Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos. |
| 17. | Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”. |
| 18. | Iesus autem dixit ei: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. |
| 19. | Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem”. |
| 20. | Ille autem dixit ei: “Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea”. |
| 21. | Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me”. |
| 22. | Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas. |
| 23. | Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt”. |
| 24. | Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire. |
| 25. | Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei”. |
| 26. | Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “Et quis potest salvus fieri?”. |
| 27. | Intuens illos Iesus ait: “Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum”. |
| 28. | Coepit Petrus ei dicere: “Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te”. |
| 29. | Ait Iesus: “Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium, |
| 30. | qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. |
| 31. | Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi”. |
| 32. | Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura: |
| 33. | “Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus |
| 34. | et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget”. |
| 35. | Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis”. |
| 36. | At ille dixit eis: “Quid vultis, ut faciam vobis?”. |
| 37. | Illi autem dixerunt ei: “Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua”. |
| 38. | Iesus autem ait eis: “Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari?”. |
| 39. | At illi dixerunt ei: “Possumus”. Iesus autem ait eis: “Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; |
| 40. | sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est”. |
| 41. | Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne. |
| 42. | Et vocans eos Iesus ait illis: “Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. |
| 43. | Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; |
| 44. | et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; |
| 45. | nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis”. |
| 46. | Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans. |
| 47. | Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “Fili David Iesu, miserere mei!”. |
| 48. | Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”. |
| 49. | Et stans Iesus dixit: “Vocate illum”. Et vocant caecum dicentes ei: “Animaequior esto. Surge, vocat te”. |
| 50. | Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum. |
| 51. | Et respondens ei Iesus dixit: “Quid vis tibi faciam?”. Caecus autem dixit ei: “Rabboni, ut videam”. |
| 52. | Et Iesus ait illi: “Vade; fides tua te salvum fecit”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via. |