| 1. | Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.
|
| 2. | Sicut scriptum est in Isaia propheta: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;
|
| 3. | vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius””,
|
| 4. | fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.
|
| 5. | Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.
|
| 6. | Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.
|
| 7. | Et praedicabat dicens: “Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
|
| 8. | Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto”.
|
| 9. | Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne.
|
| 10. | Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum;
|
| 11. | et vox facta est de caelis: “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui”.
|
| 12. | Et statim Spiritus expellit eum in desertum.
|
| 13. | Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
|
| 14. | Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei
|
| 15. | et dicens: “Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio”.
|
| 16. | Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores.
|
| 17. | Et dixit eis Iesus: “Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum”.
|
| 18. | Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.
|
| 19. | Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia,
|
| 20. | et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.
|
| 21. | Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat.
|
| 22. | Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.
|
| 23. | Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit
|
| 24. | dicens: “Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei”.
|
| 25. | Et comminatus est ei Iesus dicens: “Obmutesce et exi de homine!”.
|
| 26. | Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.
|
| 27. | Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei”.
|
| 28. | Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.
|
| 29. | Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne.
|
| 30. | Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa.
|
| 31. | Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.
|
| 32. | Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes;
|
| 33. | et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
|
| 34. | Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.
|
| 35. | Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat.
|
| 36. | Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant;
|
| 37. | et cum invenissent eum, dixerunt ei: “Omnes quaerunt te!”.
|
| 38. | Et ait illis: “Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni”.
|
| 39. | Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens.
|
| 40. | Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “Si vis, potes me mundare”.
|
| 41. | Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: “Volo, mundare!”;
|
| 42. | et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
|
| 43. | Et infremuit in eum statimque eiecit illum
|
| 44. | et dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis”.
|
| 45. | At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.
|