| 1. | Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam. |
| 2. | Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “Confide, fili; remittuntur peccata tua”. |
| 3. | Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: “Hic blasphemat”. |
| 4. | Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: “Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? |
| 5. | Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surge et ambula”? |
| 6. | Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam”. |
| 7. | Et surrexit et abiit in domum suam. |
| 8. | Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. |
| 9. | Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. |
| 10. | Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. |
| 11. | Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?”. |
| 12. | At ille audiens ait: “Non est opus valentibus medico sed male habentibus. |
| 13. | Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores”. |
| 14. | Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?”. |
| 15. | Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. |
| 16. | Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit. |
| 17. | Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur”. |
| 18. | Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet”. |
| 19. | Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius. |
| 20. | Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. |
| 21. | Dicebat enim intra se: “Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero”. |
| 22. | At Iesus conversus et videns eam dixit: “Confide, filia; fides tua te salvam fecit”. Et salva facta est mulier ex illa hora. |
| 23. | Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, |
| 24. | dicebat: “Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit”. Et deridebant eum. |
| 25. | At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. |
| 26. | Et exiit fama haec in universam terram illam. |
| 27. | Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “Miserere nostri, fili David!”. |
| 28. | Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: “Creditis quia possum hoc facere?”. Dicunt ei: “Utique, Domine”. |
| 29. | Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum fidem vestram fiat vobis”. |
| 30. | Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: “Videte, ne quis sciat”. |
| 31. | Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa. |
| 32. | Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. |
| 33. | Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: “Numquam apparuit sic in Israel!”. |
| 34. | Pharisaei autem dicebant: “In principe daemoniorum eicit daemones”. |
| 35. | Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. |
| 36. | Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. |
| 37. | Tunc dicit discipulis suis: “Messis quidem multa, operarii autem pauci; |
| 38. | rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam”. |