| 1. | Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. |
| 2. | Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “Domine, si vis, potes me mundare”. |
| 3. | Et extendens manum, tetigit eum dicens: “Volo, mundare!”; et confestim mundata est lepra eius. |
| 4. | Et ait illi Iesus: “Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis”. |
| 5. | Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum |
| 6. | et dicens: “Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur”. |
| 7. | Et ait illi: “Ego veniam et curabo eum”. |
| 8. | Et respondens centurio ait: “Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. |
| 9. | Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. |
| 10. | Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! |
| 11. | Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; |
| 12. | filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”. |
| 13. | Et dixit Iesus centurioni: “Vade; sicut credidisti, fiat tibi”. Et sanatus est puer in hora illa. |
| 14. | Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem; |
| 15. | et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et ministrabat ei. |
| 16. | Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, |
| 17. | ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: “Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit”. |
| 18. | Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. |
| 19. | Et accedens unus scriba ait illi: “Magister, sequar te, quocumque ieris”. |
| 20. | Et dicit ei Iesus: “Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet”. |
| 21. | Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum”. |
| 22. | Iesus autem ait illi: “Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos”. |
| 23. | Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius. |
| 24. | Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. |
| 25. | Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “Domine, salva nos, perimus!”. |
| 26. | Et dicit eis: “Quid timidi estis, modicae fidei?”. Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. |
| 27. | Porro homines mirati sunt dicentes: “Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei?”. |
| 28. | Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. |
| 29. | Et ecce clamaverunt dicentes: “Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?”. |
| 30. | Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens. |
| 31. | Daemones autem rogabant eum dicentes: “Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum”. |
| 32. | Et ait illis: “Ite”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. |
| 33. | Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant. |
| 34. | Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum. |