| 1. | Nolite iudicare, ut non iudice mini; |
| 2. | in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. |
| 3. | Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? |
| 4. | Aut quomodo dices fratri tuo: “Sine, eiciam festucam de oculo tuo”, et ecce trabes est in oculo tuo? |
| 5. | Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui. |
| 6. | Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos. |
| 7. | Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. |
| 8. | Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. |
| 9. | Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? |
| 10. | Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? |
| 11. | Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se. |
| 12. | Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae. |
| 13. | Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; |
| 14. | quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! |
| 15. | Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. |
| 16. | A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? |
| 17. | Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; |
| 18. | non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. |
| 19. | Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. |
| 20. | Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. |
| 21. | Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. |
| 22. | Multi dicent mihi in illa die: “Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?”. |
| 23. | Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem. |
| 24. | Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. |
| 25. | Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. |
| 26. | Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam. |
| 27. | Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna”. |
| 28. | Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius; |
| 29. | erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum. |