| 1. | Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi deamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est. |
| 2. | Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. |
| 3. | Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, |
| 4. | ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. |
| 5. | Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. |
| 6. | Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. |
| 7. | Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. |
| 8. | Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. |
| 9. | Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, |
| 10. | adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. |
| 11. | Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie; |
| 12. | et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; |
| 13. | et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo. |
| 14. | Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis; |
| 15. | si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra. |
| 16. | Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. |
| 17. | Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, |
| 18. | ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. |
| 19. | Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur; |
| 20. | thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur; |
| 21. | ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. |
| 22. | Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; |
| 23. | si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae erunt! |
| 24. | Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae. |
| 25. | Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? |
| 26. | Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? |
| 27. | Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum? |
| 28. | Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. |
| 29. | Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. |
| 30. | Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? |
| 31. | Nolite ergo solliciti esse dicentes: “Quid manducabimus?”, aut: “Quid bibemus?”, aut: “Quo operiemur?”. |
| 32. | Haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis. |
| 33. | Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis. |
| 34. | Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua. |