| 1. | Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, ac cesserunt ad eum discipuli eius; |
| 2. | et aperiens os suum docebat eos dicens: |
| 3. | “Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. |
| 4. | Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. |
| 5. | Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. |
| 6. | Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. |
| 7. | Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. |
| 8. | Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. |
| 9. | Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. |
| 10. | Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. |
| 11. | Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. |
| 12. | Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. |
| 13. | Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. |
| 14. | Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; |
| 15. | neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. |
| 16. | Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. |
| 17. | Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. |
| 18. | Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. |
| 19. | Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. |
| 20. | Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. |
| 21. | Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio”. |
| 22. | Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; qui autem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis. |
| 23. | Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, |
| 24. | relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum. |
| 25. | Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. |
| 26. | Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. |
| 27. | Audistis quia dictum est: "Non moechaberis". |
| 28. | Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. |
| 29. | Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. |
| 30. | Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam. |
| 31. | Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii”. |
| 32. | Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat. |
| 33. | Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua". |
| 34. | Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, |
| 35. | neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; |
| 36. | neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. |
| 37. | Sit autem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantius est, a Malo est. |
| 38. | Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". |
| 39. | Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; |
| 40. | et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; |
| 41. | et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo. |
| 42. | Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris. |
| 43. | Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum". |
| 44. | Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos, |
| 45. | ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos. |
| 46. | Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt? |
| 47. | Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? |
| 48. | Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est. |