| 1. | Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo. |
| 2. | Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. |
| 3. | Et accedens tentator dixit ei: “Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant”. |
| 4. | Qui respondens dixit: “Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei"”. |
| 5. | Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi |
| 6. | et dicit ei: “Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum"”. |
| 7. | Ait illi Iesus: “Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum"”. |
| 8. | Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum |
| 9. | et dicit illi: “Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me”. |
| 10. | Tunc dicit ei Iesus: “Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies"”. |
| 11. | Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. |
| 12. | Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. |
| 13. | Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam |
| 14. | in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: |
| 15. | “Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium; |
| 16. | populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis”. |
| 17. | Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”. |
| 18. | Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. |
| 19. | Et ait illis: “Venite post me, et faciam vos piscatores hominum”. |
| 20. | At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. |
| 21. | Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos. |
| 22. | Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum. |
| 23. | Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. |
| 24. | Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. |
| 25. | Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem. |