| 1. | Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. |
| 2. | Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. |
| 3. | Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. |
| 4. | Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. |
| 5. | Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. |
| 6. | Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. |
| 7. | Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis”. |
| 8. | Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius. |
| 9. | Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “Avete”. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. |
| 10. | Tunc ait illis Iesus: “Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt”. |
| 11. | Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant. |
| 12. | Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus |
| 13. | dicentes: “Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus”. |
| 14. | Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus”. |
| 15. | At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. |
| 16. | Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus, |
| 17. | et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. |
| 18. | Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. |
| 19. | Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, |
| 20. | docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi”. |