| 1. | Et factum est, cum consum masset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: |
| 2. | “Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur”. |
| 3. | Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, |
| 4. | et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent; |
| 5. | dicebant autem: “Non in die festo, ne tumultus fiat in populo”. |
| 6. | Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi, |
| 7. | accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis. |
| 8. | Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: “Ut quid perditio haec? |
| 9. | Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus”. |
| 10. | Sciens autem Iesus ait illis: “Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me; |
| 11. | nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis. |
| 12. | Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. |
| 13. | Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius”. |
| 14. | Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum |
| 15. | et ait: “Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?”. At illi constituerunt ei triginta argenteos. |
| 16. | Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet. |
| 17. | Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?”. |
| 18. | Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. |
| 19. | Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha. |
| 20. | Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim. |
| 21. | Et edentibus illis, dixit: “Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est”. |
| 22. | Et contristati valde, coeperunt singuli dicere ei: “Numquid ego sum, Domine?”. |
| 23. | At ipse respondens ait: “Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. |
| 24. | Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille”. |
| 25. | Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “Numquid ego sum, Rabbi?”. Ait illi: “Tu dixisti”. |
| 26. | Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “Accipite, comedite: hoc est corpus meum”. |
| 27. | Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: “Bibite ex hoc omnes: |
| 28. | hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. |
| 29. | Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei”. |
| 30. | Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. |
| 31. | Tunc dicit illis Iesus: “Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". |
| 32. | Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam”. |
| 33. | Respondens autem Petrus ait illi: “Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor”. |
| 34. | Ait illi Iesus: “Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis”. |
| 35. | Ait illi Petrus: “Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo”. Similiter et omnes discipuli dixerunt. |
| 36. | Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “Sedete hic, donec vadam illuc et orem”. |
| 37. | Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse. |
| 38. | Tunc ait illis: “Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum”. |
| 39. | Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu”. |
| 40. | Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: “Sic non potuistis una hora vigilare mecum? |
| 41. | Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma”. |
| 42. | Iterum secundo abiit et oravit dicens: “Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua”. |
| 43. | Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. |
| 44. | Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. |
| 45. | Tunc venit ad discipulos et dicit illis: “Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. |
| 46. | Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit”. |
| 47. | Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. |
| 48. | Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum!”. |
| 49. | Et confestim accedens ad Iesum dixit: “Ave, Rabbi!” et osculatus est eum. |
| 50. | Iesus autem dixit illi: “Amice, ad quod venisti!”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. |
| 51. | Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. |
| 52. | Tunc ait illi Iesus: “Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. |
| 53. | An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? |
| 54. | Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri?”. |
| 55. | In illa hora dixit Iesus turbis: “Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis”. |
| 56. | Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. |
| 57. | Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. |
| 58. | Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem. |
| 59. | Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, |
| 60. | et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo |
| 61. | dixerunt: “Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud””. |
| 62. | Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur?”. |
| 63. | Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei”. |
| 64. | Dicit illi Iesus: “Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli”. |
| 65. | Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: “Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. |
| 66. | Quid vobis videtur?”. Illi autem respondentes dixerunt: “Reus est mortis!”. |
| 67. | Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt |
| 68. | dicentes: “Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit?”. |
| 69. | Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “Et tu cum Iesu Galilaeo eras!”. |
| 70. | At ille negavit coram omnibus dicens: “Nescio quid dicis!”. |
| 71. | Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: “Hic erat cum Iesu Nazareno!”. |
| 72. | Et iterum negavit cum iuramento: “Non novi hominem!”. |
| 73. | Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit”. |
| 74. | Tunc coepit detestari et iurare: “Non novi hominem!”. Et continuo gallus cantavit; |
| 75. | et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “Priusquam gallus cantet, ter me negabis”. Et egressus foras ploravit amare. |