| 1. | Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. |
| 2. | Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. |
| 3. | Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum; |
| 4. | prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. |
| 5. | Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. |
| 6. | Media autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”. |
| 7. | Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas. |
| 8. | Fatuae autem sapientibus dixerunt: “Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur”. |
| 9. | Responderunt prudentes dicentes: “Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis”. |
| 10. | Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua. |
| 11. | Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: “Domine, domine, aperi nobis”. |
| 12. | At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”. |
| 13. | Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. |
| 14. | Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. |
| 15. | Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim |
| 16. | abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque; |
| 17. | similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo. |
| 18. | Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui. |
| 19. | Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis. |
| 20. | Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: “Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum”. |
| 21. | Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. |
| 22. | Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: “Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum”. |
| 23. | Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. |
| 24. | Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: “Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti; |
| 25. | et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”. |
| 26. | Respondens autem dominus eius dixit ei: “Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi? |
| 27. | Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura. |
| 28. | Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta: |
| 29. | omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. |
| 30. | Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium”. |
| 31. | Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae. |
| 32. | Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, |
| 33. | et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. |
| 34. | Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. |
| 35. | Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; |
| 36. | nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”. |
| 37. | Tunc respondebunt ei iusti dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum? |
| 38. | Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus? |
| 39. | Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?”. |
| 40. | Et respondens Rex dicet illis: “Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”. |
| 41. | Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius. |
| 42. | Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; |
| 43. | hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me”. |
| 44. | Tunc respondebunt et ipsi dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?”. |
| 45. | Tunc respondebit illis dicens: “Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis”. |
| 46. | Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam”. |