| 1. | Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi; |
| 2. | ipse autem respondens dixit eis: “Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur”. |
| 3. | Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi?”. |
| 4. | Et respondens Iesus dixit eis: “Videte, ne quis vos seducat. |
| 5. | Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent. |
| 6. | Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis. |
| 7. | Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; |
| 8. | haec autem omnia initia sunt dolorum. |
| 9. | Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. |
| 10. | Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem; |
| 11. | et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos. |
| 12. | Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum; |
| 13. | qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit. |
| 14. | Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio. |
| 15. | Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat: |
| 16. | tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes; |
| 17. | qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; |
| 18. | et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum. |
| 19. | Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! |
| 20. | Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: |
| 21. | erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. |
| 22. | Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. |
| 23. | Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere. |
| 24. | Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. |
| 25. | Ecce praedixi vobis. |
| 26. | Si ergo dixerint vobis: “Ecce in deserto est”, nolite exire; “Ecce in penetralibus”, nolite credere; |
| 27. | sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis. |
| 28. | Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae. |
| 29. | Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur. |
| 30. | Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa; |
| 31. | et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. |
| 32. | Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. |
| 33. | Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. |
| 34. | Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant. |
| 35. | Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt. |
| 36. | De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus. |
| 37. | Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. |
| 38. | Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe, |
| 39. | et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. |
| 40. | Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur; |
| 41. | duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur. |
| 42. | Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. |
| 43. | Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. |
| 44. | Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. |
| 45. | Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? |
| 46. | Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. |
| 47. | Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum. |
| 48. | Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, |
| 49. | et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis, |
| 50. | veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat, |
| 51. | et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium. |