| 1. | Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos |
| 2. | dicens: “Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei. |
| 3. | Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. |
| 4. | Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere. |
| 5. | Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias, |
| 6. | amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis |
| 7. | et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi. |
| 8. | Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. |
| 9. | Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis. |
| 10. | Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus. |
| 11. | Qui maior est vestrum, erit minister vester. |
| 12. | Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur. |
| 13. | Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare. |
| 14. | Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos! |
| 15. | [] |
| 16. | Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”. |
| 17. | Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum? |
| 18. | Et: “Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet”. |
| 19. | Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum? |
| 20. | Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quae super illud sunt; |
| 21. | et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso; |
| 22. | et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum. |
| 23. | Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. |
| 24. | Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. |
| 25. | Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! |
| 26. | Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum. |
| 27. | Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! |
| 28. | Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. |
| 29. | Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum |
| 30. | et dicitis: “Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum”! |
| 31. | Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. |
| 32. | Et vos implete mensuram patrum vestrorum. |
| 33. | Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? |
| 34. | Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, |
| 35. | ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. |
| 36. | Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam. |
| 37. | Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! |
| 38. | Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta! |
| 39. | Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Dominil"”. |